# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 656

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/656
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/656

OBSERVATIO VII. Judaea foemina triginta trium annorum ante aliquod tempus, tertio graviditatis expleto mense, ob vehementem terrorem abortivit; larga simul uteri haemorrbagia, violentis vomitibus, & crebris animi deliquiis solicitata. Paulo post iterum concipit, uteroque per decem circiter hebdomades gerens, rursus abortum, pristinis symptomatibus stipatum, passa est. Quo excluso male coepit habere; totum enim corpus insigniter languebat, animus valde sensibilis, & ad patheticas commotiones nimium pronus erat, omnemque graviorem excandescentiam gravativus abdominis lumborumque dolor excipiebat. Alvus, quod notabile erat, suo nunquam non respondebat officio; digestiva autem ventriculi vis laborabat vitio, & varia ad haemorrhoides molimina, nullo accedente fluxu, urgebant. Notatu porro est dignum, aegram per quatuor jam annos perpetuo ciborum fastidio fuisse solicitatam; & praecordiorum quandoque torqueri anxietatibus. Quo in rerum statu meam implorabat opem, idque auxilium, quo ab abortu praecaveri posset, desiderabat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
