# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 658

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/658
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/658

Abhinc cruentum profluvium ex toto non conquievit, sed modo parcius modo copiosius inhaesit; donec post sex hebdomades, iterum carnea utero excluderetur moles, quae intra octo menses septies reddebatur. Notari autem meretur, post quartam ejectionem loco sanguinis, serum purum limpidum magna copia quotidie effluxisse. Et hic lymphatici laticis fluor jam ultra annum dimidium perdurat; cui jungitur gravativus dolor, tumor atque durities quaedam in sinistro hypochondrio; & ejus lateris femur cum toto pede, oedematosum exhibet tumorem. Ceterum aegra expallescit, emacrescit, cibos aversatur; pulsus fertur frequens & debilis, horror quandoque corpus percutit, subsequente calore; & sanguinis grumosi ejectionem plerumque antecedit ejusmodi horror. Epicrisis. Molae, sub quarum nomine concrementa veniunt carnea, a veteribus dividuntur in molas generationis & nutritionis. Hae suboriuntur ex vitiosa nutritione, & succi sanguinei chylosique slagnatione intra extremas uteri membranas; quae plerumque lochiorum vel menstruorum per male feriatas artes suppressioni debetur. Rariores profecto sunt, & nisi statim ab initio congruis debellantur subsidiis, increscunt in praegrandes tumores; qui supra intestina potriguntur, & impraegnationem vel hydropem mentientes, nullam admittunt sanationem. Talem casum videas in CONSVLT. MED. Sect. III. Cas. LXXI. pag. 318. Contra vero generationis molae in ipsius uteri cavo producuntur, ubi loco veri conceptus moles carnea indigesta, vasculis, membranis, & fibris carneis praedita generatur: sicut fere fit in foeminis conjugatis, cachexiae obnoxiis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
