# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 661

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/661
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/661

Hoc loco vero adhuc commemorare juvabit, quod ad excretorum, quae ex utero fiunt genera, referenda sint ossa & partes integrae insantum intra uteri cavum putrefactorum. Contingit id vitii genus, ubi avulsis secundinis foetus grandior fuerit, aut ejus abortiva exclusio adstringentibus impeditur: & videtur foemellis, si sub alvi exoneratione egerantur ejusmodi frusta, ac si ex ipsis exirent intestinis. Qui de iis plura nosse cupit, adeat SENNERTVM prax. lib. IV. part. 2. sect. 6. cap. 7. TVLPIVM olserv. Iab. IV. c. 39. & THOMAM BARTHOLINVM hist. med. 14. Cent. IV. Mihi ipsi licuit ejusmodi casum haud ita pridem in foemina annotasse; cui praeter alias convenientes medicinas, pilulas ac balnea ex aqua dulci, nec non thermas subinde Carolinas commendavi fructu cum felicissimo.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
