Latin
OBSERVATIO X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 663
Unproofread scanNot analysed yet
Hic enim primario uteri atoniae, &inde cumulatis in ejus cavo sordibus debetur; nec cessat, nisi restituto uteri robore, tantum abest, ut ipse posthaec foecundae conceptioni impedimento, &caussa abortionum fiat. Sub tanto partium solidarum languore, sanguinis &humorum dyscrasiam generari, testatur &experientia, &confirmat ratio: quam in nostro casu fuisse praesto, docent hypochondriacae passiones, &vomitus. Hic nihil est aliud, quam ventriculi convulsivus motus; qui sicuti a repletione, id est, sanguinis in ejus vasis stagnatione subnasci potest; uti videmus in gravidis, circa tertium vel quartum potissimum ab impraegnatione mensem vomentibus: ita etiam ab inanitione suboritur; &ideo profuso copiosius sanguini supervenit. Causa hoc in casu non videtur alia, quam quod loco generosi sanguinis, humores impuri, salti &acres ad membranas ventriculi deferantur, easque stimulando fibras nerveas ad vomibundam subversionem proritent. Neque enim inventu hinc difficilis est ratio, cur tam vomitus diuturnior Quamvis existat, quam abortus frequentius redierit. enim aegrotans nostra multis variisque medicaminibus usa fuerit; ea tamen pleraque cognovi esse talia, quae vel nimis calidiora ac spirituosa, velut sunt vulgaria carminativa, vel plane adstringentia, vel saltem vivendi recta ratione neutiquam adjuta fuere. At enim vero in tam firmius radicata partium solidarum atonia perpetuae instar regulae habendum est; quod quo magis diaeteticis, minusque pharmacenticis utamur subsidiis, eo feliciori semper potiamur effectu. Et praeterea opus est patientia: quo enim diuturnior fuit morbus, eo diuturniorem oportet esse blandam, naturaeque convenientem curationem. Haec igitur in praesenti casu vix aliis, quam quas proposuimus, medicinis obtineri potest; adeo ut illae, non in nostra solum, verum quoque pluribus, quae nostrae se tradiderunt curae, aegrotantibus, nunquam non optatum ediderint effectum. FINIS.