# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 68

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/68

Quamconvulsionibus accommodaobrem inveteratis potissimum ue, praesertim si vappidus nitissimum est, aerem, locumo permutare; atque sub coelo mium ac humidus exstiterit itineribus ac crebris exercisereno ac clementiori vivere Cibi etiam seligantur congrui, tiis corpus sedulo movere. molliores, ac concoctu faciliores; omnesque potus calidiores, spirituosi, vinosi ac cerevisiarii evitentur: quorum in locum pro potu ordinario assumenda sunt decocta ex radice scorzonerae & rasura cornu cervi concinnata, aut serum lactis, aut acidulae Selteranae. Tum quoque in usum vocanda sunt pediluvia, quae ex sola aqua fluviatili, furfuribus triticeis, ac floribus chamaemeli parari possunt. His duntaxat tepidioribus circa lecti introitum pedes paullo profundius immittere, & tum in lecto leniter sudare oportet: sic enim humorum circuitum promovendi, & stricturas spasmodicas consopiendi egregiam possident virtutem. IV. Inprimis vero nihil moliendum est, nisi alvus simul conservetur aperta: quo quidem fine, si pigra est, & officio suo haud respondet, conducunt vel pilulae balsamicae, vel infusa ac potiunculae mannatae, vel manna loco sacchari ex infuso calidiori sumta, vel denique, si plane obstructa fuerit, clysteres emollientes, fortiter oleosi, etiam iterandi. Quando vero mali fomitem in primis viis residere, certa sunt indicia; consultum est, praesertim circa lunae mutationes emeticum cum laxante jungere; & e. g. decocto mannato, quod recipit unam mannae unciam, grana duo vel tria tartari emetici admiscere: ut per superiora pariter ac inferiora sufficiens humorum vitiosorum fiat evacuatio. Digitized by C Boogle Inter simplicissima, ac diaetetica, quae morbis con-Aquae simphivulsivis incredibilem ferre solent opem, remedia praestan- cit usus. tissimum est aqua simplex, naturali frigiditate largius hausta; qua sola atrocissimas convulsiones prosligatas vidi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
