# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 69

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/69

Ea namque levitate ac fluiditate sua minima corporis nostri vascula penetrat, cruorem magis fluxilem reddit, partes roborat, humores atque vapores acres sulphureos involvit, ac leniorem excitando sudorem, secum e corpore ducit. Idcirco etiam congruus, ac bene ordinatus acidularum, ac thermarum temperatiorum usus insignem in his morbis pollicetur utilitatem. Quod si speciatim in pubertatis vel adolescentiae annis Curatio mali ab animi afa nimia vel intempestiva venere, aut ira, aliisque animi fectibus, vel commotionibus originem traxerit malum; cavendum es nimia veneab omnibus, quae commotionem & orgasmum in partibus re orti. fluidis concitant, vel solida impetuose movent, & ad graviores stricturas proritant; veluti sunt aromatica, acria purgantia, emetica, calidiora omnia, spirituosa, fortiores corporis & animi motus. Contra vero major spes in diaeteticis, emollientibus, demulcentibus, nutritivis collocanda est: quo fine cura lactis bubuli, vel asinini, vel etiam seri lactis, nec non balnea ex aqua dulci, affuso lacte parata insignem merentur commendationem. Non minus conferunt juscula gelatinosa, nutrientia, decocta ex radice Scorzonerae, hordeo, rasura cornu cervi, eboris, & carne viperarum parata, pro potu ordinario usurpanda; decoctum succoladae tenuius, aliaque. Jungenda his denique motus spasmodicos demulcentia remedia, anodyna & specifica; quorum inferius fiet mentio. §. VII. git zed Boogle Quandocunque verminosa colluvies ansam, caussamque praebuit convulsionibus; tunc ad hos expellendos atque enecandos intentio medendi debet ferri.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
