Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 70
Unproofread scanNot analysed yet
At vero probe notandum, non omnia hic invenire locum anthelmintica specifica, uti alliacea, vitriolacea, venerea, aloctica, acriora purgantia, &mercurialia incaute adhibita; quippe quae vermibus quidem adversantur, simul vero partibus nervosis inimica sunt. Operae magis erit pretium, externis pugnare remediis; quae inter clysteres ex lacte, ac dulcibus, oleosisque parati; &linimenta purgante praedita virtute, veluti unguentum de arthanita, externe umbilico atque abdomini adplicata palmam obtinent. Quae interne exhiberi possunt anthelminthica, simul roborantem ac nervinam possidere debent efficaciam, uti semen santonici, vel in pulverem, vel essentiam minus spirituosam redactum; vel mercurius dulcis, si cum duabus cinnabaris medicinalis partibus miscetur, &cum extracto tanaceti, rhabarbari atque centaurii minoris in formam pilularum redigitur. Aliis primarum viarum vitiis, sordibus acidis, biliosis, viscidis opponenda sunt incidentia, resolventia, digestiva, absorbentia, acrimoniam attemperantia, ac leviter evacuantia vel emetica, vel laxantia. Si acriora purgantia, caustica, venenosa remedia malum introduxerint: eorum aculei remediis pinguibus, oleosis, mucilaginosis atque lacticiniis sunt lobtundendi. VIII. Si mensium suppressio horrendum hocce malum sustentaverit: probe cavendum, ne emmenagogis aliisque calidioribus medicinis, &quae vulgo solent adhiberi, eorum revocationem tentemus. Hoc in casu praestat balneorum naturalium, &aquarum thermalium usu, venaesectionum prudenti administratione; pediluviis tepidioribus, pilulis balsamicis, infusis calidis ex floribus melissae atque tiliae, pulveribusque temperantibus humorum aequalem circulum restituere: tum motus partium solidarum irregulares antispasmodicis, ac anodynis, veluti est liquor meus anodynus cum essentia castorei maritatus, quod praestantissimum omnium est medicamentum, coërcere, ac his denique sedatis imbecillas partes corroborare. Quod si vero haemorrhoidum suppressio, vel imminutio malo dederit pabulum: praeter commendatorum remediorum, &venaesectionum usum, hirudines ad anum adplicatae egregium spondent emolumentum.