# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 72

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/72

1OO, Tali ratione remotis causis materialibus, praesertim crassioribus, si adhuc restiterint motus convulsivi: illis obviam eundum ex remediis motus effraenes sedantibus atque specificis, quae vapori subtili sulphureo, nervis impacto, & mali genuino pabulo sunt inimica. Ad eorum censum inprimis pertinent antispasmodica ac antepileptica sic dicta specifica, quae ex regno animali petuntur: horum enim fragrantia quaedam, olfactu mox percipienda, revera halitibus istis graveolentibus, convulsionum nutricibus adversatur, eosque specifica virtute infringit. Hoc nomine insignem merentur laudem rasura dentis hippopotami eboris, lapidis manati, ungulae alcis, cranii humani, item secundina ac sanguis humanus exsiccatus, viscera viperarum & serpentum, eorum cor, fel & hepar, tali leporum siccati atque pulverisati, aqua hirundinum cum castoreo, maxime omnium pulvis lumbricorum terrestrium majalium. Neque minus quaedam medicamina ex regno vegetabili ac minerali desumta sunt efficacissima: quae inter carbones tiliae pulverisati, extractum croci, flores & radix poeoniae, papaveris rhaeados, cinnabaris medicinalis &c. digna sunt, ut commendentur. Huc quoque spectant, & singulari fructu adhibentur remedia sedativa ac sic dicta anodyna; veluti sunt liquor meus anodynus, cum essentia castorei mixtus: pilulae de cynoglossa, si cum auro fulminante & cinnabari nativa commisceantur, pilulae Wildegansii, quae remota crassiori materia, habituales motus insiguiter refraenant, ac consopiunt. Quorum, ut & roborantium, tertiae indicationi satisfacientium, amplior fit mentio praecedente capite de epilepsia. XI. Neque vero negligenda sunt externa remedia, quae inter unguenta ac linimenta nuchae & spinae dorsi inungenda non non carent sua laude.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
