Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 73
Unproofread scanNot analysed yet
Horum praecipua ingredientia sunto axungiae humana, taxi, ursi, muris alpini, pinguedo castorei, viperarum; quibus admisceantur olea destillata V. g. rutae, lavendulae, majoranae, rorismarini, nucistae &c. &ad meliorem penetrationem aliquot spiritus salis ammoniaci volatilis guttulae. Sed notandum est, olea destillata in subjectis, quae illa perferre nequeunt, omittenda; &solis axungiis, ac mucilaginosis utendum esse. Tum veroomnibus praeferri merentur balnea aquae dulcis circa tempus invasionis usurpata: a quorum usu lenis provocetur sudor, vel ipsa natura sponte ad hunc inclinante, vel adjuta infuso theiformi ex floribus tiliae, quae peculiaris sunt virtutis, primulae veris, hyperici &radice valerianae parato: quibus saepius horrendae accessiones anticipantur. Cautelae, &monita practica. Vandocunque in convulsivis motibus, a vermium col- Circa merluvie productis mercurius dulcis cum purgante exhicurialia in convulsionitur: probe observandum est, ut ante hujus, aliorumque anbus verminothelminticorum usum demulcentia mucilaginosa, ut olesis. um amygdalarum dulcium ad aliquot cochlearia, vel lac ipsum sumatur, vel etiam superbibatur, quo stricturae intestinorum hisce demulceantur. Quanquam venaesectio saepissime locum habeat in Circa venaehisce adfectibus, maxime si plethora, aut humorum spissi- sectionem. tudo, dyscrasia, aut mensium vel haemorrhoidum suppressio praesto fuerint, vel etiam caput adficiatur graviter: probe tamen cavendum est, ne simul &semel larga cruoris detrahatur copia, nec temere ac promiscue adhibeatur. Quum enim malum, si saepius revertitur, longe frequentius a benigni (Haffm. Sst. T. V.) nigni sanguinis defectu, quam nimia illius mole proficiscatur: facile sit, ut ab immoderata illius missione vires imminuantur, stomachus debilitetur, perspiratio retardetur, &praesertim in corporibus haud manifesto plethoricis majus damnum excitetur, quam emolumentum.