Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 75
Unproofread scanNot analysed yet
Ad balneorum utum non temere statim transeun dum est; sed bene providendum, ne repleto sordibus duo deno, vel sanguine nimis copioso, impuroque existente hocce curationis genus ineamus. Verendum enim est, ne, ubi quid ejusmodi vitii in corpore haereat, materiae malignitas, remedii ope excitata per totum corpus diffundatur. Idem circa lactis curam, in cujus locum subjectis biliosioribus magis convenit serum lactis, praecipiendum est: ad quam non prius accedere oportet, quam si primae viae a sordibus purgatae, iisque ac visceribus sua constet integritas. Talis curatio tutissime vel adulto, vel praecipiti vere instituatur. Alvus in hisce morbis semper existat lubrica; quod eo magis necesse est, quo vehementius, illa existente obstructa observatur malum. Huic vero scopo inserviunt laxantia blanda, rhabarbarina, passulata, mannata, clysteres, ac victus emolliens. Linimenta autem, licet in demulcendis ac relaxandis spasmis eximiae sint efficaciae: tamen consultius remittente paroxysmo, quam sub ejus vigore inunguntur; maxime si corpus antea in balneum fuerit ingressum. §. VII. De specificis antepilepticis pariter ac spirituosis roborantibus probe tenendum est, ne in mali principio, seu omni materiali atque crassiori caussa subducta demum exhibeantur. Hac enim remota cessant saepius convulsivi motus, absque specificorum ope. Et notabile est, horum efficacissimam esse virtutem in malo ab animi affectibus inducto atque sustentato, &si viscera adhuc fuerint integra: tali enim ratione juvenem, qui per sedecim annos diris epiepilepticis laboraverat motibus, per datum, praemisso vomitorio, pulverem meum antepilepticum, felicissime restitutum vidi. §. VIII. Quod denique mali praeservationem attinet, illa optime recto rerum non naturalium usu impetrabitur. Aeger nimirum aere puro, sereno, ac temperato utatur: &cum Hippocrates Sect. II. aphor. 45.