Latin
OBSERVATIO I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 76-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO I. A Dolescens octodecim annorum, constitutionis tenerioIAris, biliosae, &valde sensibilis, horaeis fructibus large indulgens, incidit autumno in scabiem: ad quam abigendam absque proportionata evacuatione, statim utitur externis unguentis ex sulphure, oleo olivarum &nitro paratis: quibus quidem repellitur scabies, mox autem iterum efflorescit. Paullo vero post, cum brumali tempore sub gelu intensissimo per aliquot horas versaretur, protinus &penitus evanuit scabies, ac aeger habuit optime. Tum accidit, ut hausto sub epulis vino Sect, elapsis aliquot horis de summa praecordiorum anxietate, ac atrocissimis imi ventris torminibus conquereretur.