# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 76-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/76-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/76-2

OBSERVATIO I. A Dolescens octodecim annorum, constitutionis tenerioIAris, biliosae, & valde sensibilis, horaeis fructibus large indulgens, incidit autumno in scabiem: ad quam abigendam absque proportionata evacuatione, statim utitur externis unguentis ex sulphure, oleo olivarum & nitro paratis: quibus quidem repellitur scabies, mox autem iterum efflorescit. Paullo vero post, cum brumali tempore sub gelu intensissimo per aliquot horas versaretur, protinus & penitus evanuit scabies, ac aeger habuit optime. Tum accidit, ut hausto sub epulis vino Sect, elapsis aliquot horis de summa praecordiorum anxietate, ac atrocissimis imi ventris torminibus conquereretur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
