# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 77

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/77

Advocatus medicus ordinat clysterem oleosum, ac interne essentiam carminativam & antispasmodica praescribit: sed paullo post invadunt aegrum violentissimae convulsiones epilepticae, cum ejulatu atque clamore maximo, pulsu aucto ac artuum immani agitatione stipatae. Adstantes, venenum sub vino Sect propinatum fuisse rati, medici opem denuo implorant qui ob nimiam ingurgitati vini copiam, lene ex tribus tartari emetici granis concinnatum exhibet emeticum felicissimo successu. Namque redibat quidem malum, sed longe mitius; & tandem, adhibita convenienti medicatione penitus est debellatum. Epicrisis. Praesens malum a scabie repulsa originem traxisse, luculenter patet. Ad illam vero intra corpus repellendam nihil magis valet, quam frigus ac purgantia; quibus motus humorum, qui in scabiosis hisce morbis in corporis potissimum superficie vigent, ad centrum magis convertuntur, transpiratio impeditur, & sic impura salia in massa remanent sanguinea. Haec naturae sunt acris, & fere causticae, atque, si ad internas nervosasque partes cum succis perveniant, illisque firmius inhaereant, sontica machinantur mala, atque gravissimos motus spasmodicos & convulsivos inducunt. Noxiosissimam hancce efficaciam eo magis exserunt, si humores vitales vehementius commoveantur ac exagitentur; uti quidem in praesenti casu nimio vini Sect potu factum est. Curatio igitur binis absolvitur indicationibus, nimirum, ut primum, aucta transpiratione, salinae sordes ad corporis propellantur habitum; deinceps motus convulsivi consopiant. Priori scopo satisfecimus pulvere, qui ex pulvere marchionum, nitro, cinnabari nativa, succino antimonio diaphoretico & aliquot theriacae coelestis granis componitur; atque infuso theiformi, quod habebat radicem chinae, herbam veronicae & flores sambuci: alteram vero indicationem mixtura ex essentia castorei, & liquore meo anodyno concinna taimpetravimus; & hisce, subjunctis laxantibus aegrum restituimus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
