# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 81

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/81

Hic si repletur alimentis, non modo ab eorum copia tunicae nervosae cum nervis paris vagi magis distenduntur; sed etiam turbata sic digestione, cruditatum vitiosarum bile acriori permixtarum largior in intestino duodeno generatur colluvies, quae veram continuis vomitionibus caussam praebet. Hinc optimum ab initio fuisset auxilium in blando & accommodato emetico; ut illius ope biliosa saburra ex fundo duodeni penitus expulsa fuerit. Quam diu enim quaedam adhuc remanet sentina; haec novum ex ventriculo affluentem chymum fermenti instar in suam permutat naturam: quare tali in casu veteres jusserunt vomitum vomitu curare. Et imprudenter sane ejusmodi violenti ventriculi motus, relicta caussa materiali, sopientibus sistuntur: namque licet exinde motus in stomacho conquiescant; tamen acris illa ac impura materies, in massam sanguinis atque lymphae rapitur, & tali ratione universales in artubus musculisque corporis induxit convulsiones. Inde etiam factum fuit, ut reversis propter collectam denuo impuritatum in primis viis molem vomitibus, cessaverint convulsivi motus; praesertim cum accesserit febris tertiana, quae ordinario a bile impura in primis officinis subsistente, suam trahit originem. Hi enim febriles motus eam obtinent indolem, ut sordes acres, spasmorum nutrices, ex artubus, imo ipsis visceribus optime discutiant, & sic sublato convulsionum pabulo, has etiam tollant. Verum enim vero cum in nostro morbo, humorum massa, morbi diuturnitate plane a naturali temperie recesserit: mirum haud est, si & vomitus & convulsivi motus redierunt: donec tandem nostro confilio tota sanguinis & humorum moles, ipsaeque primae viae atque (Hoffm. Syst. T. V. ) atque viscera a pravis succis per acidulas & balnea depurata fuerunt, & partes nervosae temperiem suam naturalem ac motum ordinarium recuperaverunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
