# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 834

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/834
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/834

Neque id satis est, sed lac caprinum calidum jejuno dandum, & si non febrit, venter solvendus est. Liquanda alvus, interdum etiam ducenda. quibus extenuatum corpus incipit spiritum trahere commodius. Caput etiam in lecto sublime habendum est; thorax fomentis cataplasmatisque calidis aut siccis, aut etiam humidis adjuvandus est. Praeter haec sorbitionibus & lenibus cibis utendum est, interdum vino tenui, nonnunquam vomitu. Prosunt etiam quaecunque urinam movent, sed nihil magis quam ambulatio lenta, pene usque adque ad lassitudinem, refricatio multa praecipue inferiorum partium, vel in sole vel ad ignem & per se ipsum & per alios usque ad sudorem. Cautelae & monita practica. DUrgantia acriora, uti sunt ex jalappa, gummi guttae, colocynthide, elaterio, esula &c. confecta; nec non emetica, maxime, quae ex stibio parantur, cane pejus & angue in hoc affectu sunt fugienda; quippe quae genus nervosum magis ad spasmos disponunt. Verum enim vero in asthmate tali cachectico, ubi pectus humoribus serosis, viscidis plenum est, cum insigni usu tartarum emeticum, refractiori dosi, cum infuso mannato propinare soleo; quo debilitatis pulmonibus aliquale robur instauretur, ut stagnantibus succis resistere possint. In tali quoque casu eximiae utilitatis est sulphur antimonii probe correctum, nec non a veteribus mire commendata squilla, provide data, quae incidente non minus, ac resolvente virtute, desideratum edit effectum. II. Vulgaris, sed insignis error est, tumores pedum oe- Circa tumodematosos, qui frequentissime junguntur affectui nostro, res pedum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
