Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 835
Unproofread scanNot analysed yet
purgantibus drasticis profligare velle: neque aliud quidquam inde expectandum, quam ut aegri per compendium ad mortem deducantur: aliena quoque valde sunt emplastra repellentia &ulcera ac fluxiones pedum siccantia &consolidantia. Nec semper tuto sunt adhibenda balnea Laconica cum spiritu vini; quoniam exsiccant nimium corpus, tumoresque repellunt. Proficiunt magis siccae fomentationes, sacculi discutientes, conjunctis interne diaphoreticis cum antispasmodicis mixtis, nec non usurpatis diureticis, atque clysteribus paullo acrioribus. III. Sanguinis, quae per venaesectionem fiunt, missiones, Circa venanunquam in ipso paroxysmo debent institui, quoniam ma-sictionem. lum inde fit deterius ac contumacius. Neque extra paroxysmum quidpiam proficiet in ullo asthmatis genere, quam in eo, quod vel a nimia sanguinis mole, aut crassitie, conjuncto cordis polypo, vel ab excretionum sanguinearum suppressione fovetur: tum fine praeservatorio circa aequinoctia eam decet instituere. Monendum vero hoc loco est, majori semper cum fructu clysterem, ad flatus dissolvendos &alvum aperiendam sanguinis missioni praemitti. Circa therThermae si in morbi principio in usum trahantur mas &acivel etiam acidulae, quae tepefactae esse debent; huic malo dulas. &ejus generationi, praesertim si ex cacochymia scorbutica, viscerum infarctu, vel suppressione criticarum sanguinis missionum pullulaverit, mirifice opitulantur: contra vero si jam inveteraverit malum &cordis polypi praesto fuerint, vel hydrops pectoris fixam occupaverit sedem; harum potus mortem accelerat; quod variis comprobatum habeo exemplis.