# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 84-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/84-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/84-2

OBSERVATIO V. Puer Hebraeus duodecim annorum, a terrore & frigore incidit in ingentes praecordiorum anxietates, cum tussi, virium lapsu, extremorum tremore, intercurrente horripilatione & interno aestu. Tertia die post manus & pedes convulsivis motibus, & subsultibus, per horae dimidium insistentibus agitati sunt. Inde magis magisque increverunt convulsivi hi motus, ut dorsum & collum aspectu horrendis incurvationibus & contractionibus quassaretur, idque aliquoties quotidie. Sub paroxysmo pedes frigebant, thorax elevabatur, respiratio erat crebra, pulsus celer & durus, seusus tamen constabant: post illum corpus languebat universum adpetitus vero cum somno erat integer.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
