Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 88
Unproofread scanNot analysed yet
Quare nullum est dubium, quin in praesenti casu ira suppressa ad crebriores paroxysmos multum contulerit: quod etiam testatur vehemens ille dolor cardialgicus, in epigastrio circa cordis scrobiculum se exserens, &ad fauces ascendens, qui plerumque corruptum &mordacem in duodeno haerentem biliosum humorem pro caussa agnoscit. Quamobrem insigne levamen attulerunt acidulae Selteranae cum tertia lactis parte ad integram mensuram per aliquot septimanas usurpatae; atque pilulae ex sapone veneto concinnatae: utpote quibus acrimonia biliosa non modo temperata, diluta &educta; sed etiam laesio nervearum ventriculi membranarum emollita fuit. Alias in epilepsia &motibus convulsivis, qui a vehementi iracundia fuerunt excitati, non sine singulari fructu usum seri lactis aciduli, vel etiam solam aquam frigidam, tincturae florum papaveris, quae cum spiritu vitrioli rectificatissimo parata sit, nuptam, per vices hauriendam suasi.