# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 91

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/91

OBSERVATIO VIII. Virgo generosa, tredecim annorum, ingenii alacrioris, menses nondum passa, cuius mater arthriticis atque cephalicis doloribus admodum obnoxia erat, maculis scabiosis per totum corpus efflorescentibus corripiebatur, quae remediis, nescio quibus, tractatae evanescebant. Accedente autumno, cum vespertino tempore sub aëre valde humido & frigido in horto obambularet; postridie de languore corporis, dolore capitis, praesertim in sinistro latere, tussi atque coryza conqueri coepit. Quae symptomata, aestu praeternaturali stipata quum singula reverterentur vespera: morbus pro catharrali febre habitus, variisque oppugnatus fuit medicinis. Sed tantum aberat, ut mitigarentur hae adfectiones, ut potius quotidie invalescerent: namque dolor capitis hemicranicus ita increscebat, ut omnem somnum adpetentiam & vires sustulerit. His malis ultra mensis spatium tentata, nulla nec medicamentorum, nec alimentorum, praeter aquam frigidam atque lac assumere volebat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
