Latin
OBSERVATIO VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 93
Unproofread scanNot analysed yet
Hic enim abscessus circa aurem occultatus, propter vehementes fibrillarum distensiones &distractiones tam graves totius corporis excitavit convulsiones; quae tamen non ultra caput, ejus integumenta, atque brachia se extenderunt; quia videlicet brachia &externae capitis partes a nervis cervicalibus suos accipiunt ramulos. Qui plures de motibus convulsivis ac epilepticis casus, cum mea consultatione legere cupit; eas inveniet in consultationibus ac Responsis Medicis Tom. II. Sect. III. casibus CL. ad CLIX.