# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 93

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/93

Hic enim abscessus circa aurem occultatus, propter vehementes fibrillarum distensiones & distractiones tam graves totius corporis excitavit convulsiones; quae tamen non ultra caput, ejus integumenta, atque brachia se extenderunt; quia videlicet brachia & externae capitis partes a nervis cervicalibus suos accipiunt ramulos. Qui plures de motibus convulsivis ac epilepticis casus, cum mea consultatione legere cupit; eas inveniet in consultationibus ac Responsis Medicis Tom. II. Sect. III. casibus CL. ad CLIX.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
