# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 96

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/96

Non minus caput afficitur, torquetur mirifice, in omnes plagas rotatur; oculi violenter aperiuntur, in gyrum moventur; os hiat; mox clauditur, huc vel illuc torquetur; linguam ore exserunt, atque commordent. Sonitus edunt varios, mirificosque, boatus, aliasque animalium voces aemulantes, ut a daemone videantur obsessi; flent, ridentque fine ratione: & aliorum voces acutissimis auribus excipiunt. Neque vero internae partes atque viscera a saevis spasmis immunia sunt: qui, quod notatu dignum est, cum externorum artuum stricturis alternant. Hinc respiratio est angustissima cum suffocationis metu; cardialgia vehemens, crudelissima imi ventris tormina; singultus, cordis palpitatio; alvus adstrictissima; urinae tenuis vel nullius mictio; & verbo: nulla in toto corpore pars est, quam non pervadat truculentum malum. Finito tandem tristissimo hocce spectaculo, remanent ineffabiles corporis languores, vel alti sopores: haud raro truces articulorum agitationes terminantur in tumores inflammatorios: in quibusdam cutis veluti bile suffusa flavescit; in aliis pustulae foedae ulcerosae, vel vesiculae magnae aqua repletae corpus obsident. Quidam extra paro;foexysmum bene habent, bene ingerunt, bene egerunt minis nonnunquam menses rite fluunt, interdum parcius. Post mortem in dissectis cadaveribus inflammationes ventriculi, intestinorum, hepatis, lienis, pulmonum observantur; vesicula fellis admodum turgida, & ipsa bilis ad aliquot cochlearia in ventriculum effusa adparet. Conf. BONETI sepulchretum anatomicum, & Oper. de motibus convulsivis pag. 120. §. VII. Notatu subinde dignum est, quod affectus noster Afsectus spasmodicus vagus, certo anni tempore, certisque locis spamodicus vagus grassaac regionibus grassatus fuerit populariter. Sic junctus ali tur epidemiquando fuit febribus epidemice adfligentibus; hinc HORce.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
