Latin
iv
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 iv
Unproofread scanNot analysed yet
At vero quam obscura, abdita, &multis difficultatibus, atque dissensionibus natura animae humanae, ejusque potentia, &operandi ratio in corpus sit innexa &implicita, nemo facile inficiabitur: neque doctiores medicorum usque eo inter se conveniunt, an anima immediato &incorporeo actu, membra moveat, &percipiat, an medio quodam materiali, fluido nimirum nerveo mobilissimo, quod veteres spirituum animalium nomine indigitarunt, ad hos actus opus habeat. Ut itaque ego in re difficili &non exigui momenti &confiderationis meam, quatenus ad praxin medicam spectat, sententiam proferam, dico primum corpus humanum neutiquam esse puram machinam, ex diversi generis partibus &organis, summa &divina sapientia inter se connexis, ad motus, qui potissimum conservationi ejus vitali inserviunt, constructam; sed cum altioris originis &naturae, spirituali nempe principio, quod &percipiendi, &intelligendi, &res invicem discernendi, &certos quosdam motus dirigendi potentiam habet, mutua &intimiori unione esse conjunctam. Num vero exquisitior hujus principii incorporei &spiritualis cognitio medico ut medico summe &aosolute scitu sit necessaria, id est, de quo valde dubitamus. Neque aliud HIPPOCRATEM voluisse mihi persuadeo, dum in principio libr. de nat. bum.