# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 iv

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/iv

At vero quam obscura, abdita, & multis difficultatibus, atque dissensionibus natura animae humanae, ejusque potentia, & operandi ratio in corpus sit innexa & implicita, nemo facile inficiabitur: neque doctiores medicorum usque eo inter se conveniunt, an anima immediato & incorporeo actu, membra moveat, & percipiat, an medio quodam materiali, fluido nimirum nerveo mobilissimo, quod veteres spirituum animalium nomine indigitarunt, ad hos actus opus habeat. Ut itaque ego in re difficili & non exigui momenti & confiderationis meam, quatenus ad praxin medicam spectat, sententiam proferam, dico primum corpus humanum neutiquam esse puram machinam, ex diversi generis partibus & organis, summa & divina sapientia inter se connexis, ad motus, qui potissimum conservationi ejus vitali inserviunt, constructam; sed cum altioris originis & naturae, spirituali nempe principio, quod & percipiendi, & intelligendi, & res invicem discernendi, & certos quosdam motus dirigendi potentiam habet, mutua & intimiori unione esse conjunctam. Num vero exquisitior hujus principii incorporei & spiritualis cognitio medico ut medico summe & aosolute scitu sit necessaria, id est, de quo valde dubitamus. Neque aliud HIPPOCRATEM voluisse mihi persuadeo, dum in principio libr. de nat. bum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
