Latin
ix
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 ix
Unproofread scanNot analysed yet
Quum autem in doctrina medica potissimum a posteriori &per effectus, in rerum &caussarum cognitionem pervenire liceat, "idiana doceat experientia, a tenuissimo fluido, quin a solis effluviis &exhalationibus, animales actiones plane interturbari, perverti &sisti posse, uti patet in ebriosis, in iis, qui narcotica medicamina majori copia sumserunt, vel copiosum carbonum accensorum fumum inspiratione hauserunt, dissipatis hinc cunctis &animalibus, &vitalibus viribus, quae tamen solo saepius analepticorum remediorum usu, vel naturae amico &suaveolenti odore protinus resuscitantur: ecquis igitur negare ausit, fluida summae activitatis &virtutis motricis ad motus &sensus praestandos concurrere debere. Hisce satis solidis argumentis aliud majoris fere ponderis subjungendum esse puto, animam in corpore humano plane nihil posse efficere sine motu vitali; cujus essentia &formalis ratio in alterna &reciproca cordis, arteriarum, ac vasorum &fibrarum systole &diastole, &inde fluidorum sanguinisque pendente progressu &circuitu consistit. Nunc vero celebris oritur quaestio: unde hic vitalis motus caussam &originem suam trahat? Recentiores quidam animam, &quidem rationalem hanc esse, omni modo &labore contendunt; sed nullo unquam argumento id demonstrarunt.