# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 ix

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, ix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/ix

Quum autem in doctrina medica potissimum a posteriori & per effectus, in rerum & caussarum cognitionem pervenire liceat, & quotidiana doceat experientia, a tenuissimo fluido, quin a solis effluviis & exhalationibus, animales actiones plane interturbari, perverti & sisti posse, uti patet in ebriosis, in iis, qui narcotica medicamina majori copia sumserunt, vel copiosum carbonum accensorum fumum inspiratione hauserunt, dissipatis hinc cunctis & animalibus, & vitalibus viribus, quae tamen solo saepius analepticorum remediorum usu, vel naturae amico & suaveolenti odore protinus resuscitantur: ecquis igitur negare ausit, fluida summae activitatis & virtutis motricis ad motus & sensus praestandos concurrere debere. Hisce satis solidis argumentis aliud majoris fere ponderis subjungendum esse puto, animam in corpore humano plane nihil posse efficere sine motu vitali; cujus essentia & formalis ratio in alterna & reciproca cordis, arteriarum, ac vasorum & fibrarum systole & diastole, & inde fluidorum sanguinisque pendente progressu & circuitu consistit. Nunc vero celebris oritur quaestio: unde hic vitalis motus caussam & originem suam trahat? Recentiores quidam animam, & quidem rationalem hanc esse, omni modo & labore contendunt; sed nullo unquam argumento id demonstrarunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
