# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 v

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/v

qui genuinus ejus foetus unanimi criticorum consensu habetur, ita scribit: Quicunque de natura humana amplius disserentes audire consuevit, quam quod ad medicinam pertinet, huic non est commodum hunc meum sermonem audire. Jam vero in his, quae sequuntur, prolixe demonstrat, corpus humanum ex certa & temperata elementorum & humorum proportione, qui pro differentia aetatum, temporum anni, regionum, victus, & aëris differunt, constare, & ad hanc medicum in morborum caussis investigandis, & appositis ad eas expugnandas inveniendis remediis unice respicere & attendere debere. Quibus certe clare innuit, verum medicinae objectum esse corporis humani mechanismum, (neutiquam vero moralismum, ut nonnulli nostri temporis Medici opinantur) illum autem a caussis maxime externis & corporeis sustineri, & mutari; & hinc sanitatis, mortis vitae morborum, & sanationis originem & fontem esse. Equidem non negandum, animam ad movenda certa membra, imperium & directorium quoddam habere, uti in voluntarus id clare adparet motibus; neque negandum est, animam humanam motus & animales, & vitales, & naturales turbandi, & invertendi magnam possidere potentiam, ut in gravioribus animi adfectibus, & viribus corruptae phantasiae adparet luculenQuod autem anima motuum vitalitissime.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
