# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 vii

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, vii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/vii

Quod assertum, tanquam longe in me dicina utilissimum, ut paullo firmioribus argumentis corroboretur: operae fore pretium arbitror. Ecquis doctiorum medicorum ignorat, laeso & non integro organo sensorio, ut oculo, aure, vel etiam motorio, ut musculo, animam nec movere, nec sentire, nec videre, nec audire posse; eoque vitio per artem medicam re stituto, integros rursus evadere sensus. Videmus quoque organis & sensoriis & motoriis recte, & secundum naturam constitutis, beneque conformatis, animam nihil efficere posse licet efficacissime velit, nisi affluxu sanguinis arteriosi, vel liquidi nervosi bene constituti illa robur & vigorem accipiant. Neque amplius obscurum esse potest, tota cerebri structura salva, salvis nervis & membranis, salvis etiam sensuum organis, cessante vero vel deficiente sanguinis, ob cordis languidiorem systolen motu ad caput, omnem sensum, omnem memoriam, omnem cogitationem, & intellectum simul & semel pe rire. Simulac vero hic motus per congrua remedia restituitur, ut videmus in syncopticis, ilico illico animae operationes rursus observantur. Sanae rationis in homine usum a placido & temperato sanguinis per cerebri vasa progressu dependere, divus Senex passim in scriptis suis docuit; adeo, ut lib. de flat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
