# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 x

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, x. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/x
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/x

Verum ego cum aliis solertioribus rerum naturalium scrutatoribus primam & veram virtutis motricis & systalticae activae vitalis, quae in fibris, & tunicis musculosis, corde, arteriis, canalibusque viget, caussam in parte subtiliori expansiva, elastica spirituosa atmosphaerici aeris, cum fluidis corporis nostri intime permixta, rectissime quaerendam esse duco. Nec hominem, nec ullum animal sine respiratione, sine aeris in pulmones vel sanguinem ingressu vivere posse, nullus amplius dubitandi locus est; adeo, ut subtracto aere, vel eo non renovato, vita animantis mox pereat. Atque sicut flamma candelae inclusa vasi aere pleno mox extinguitur: ita etiam id accidit cum omnis generis animantibus, quoniam uti intestinus partium sulphurearum, quae flammam constituunt, motus, eodem modo intestinus partium sulphurearum sanguinis ab aeris fluido sustinetur. Ad flammam itaque pariter ac vitam conservandam renovato semper opus est aëre, quo vaporibus qui resertus est, expellatur, atque recens & novus in ejus locum succedat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
