Latin
xii
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 xii
Unproofread scanNot analysed yet
a natura regionum, locorum, à diversa temporum anni &tempestatum constitutione, prout aere plus vel minus salubri fruuntur, tantas mutationes in corpore humano ratione roboris, sanitatis, morborum, viriumque derivat, &ut ad haec attendant, medicos monet summopere: quin imo ob eandem caussam sapientissimus ille &antiquissimus medicorum ad sanandos longos morbos aeris &locorum mutationem commendat, quod assertum ipsa etiam experientia confirmavit. Vero itaque simillimum est, medicum in doctrina, quae agit de vita, morbis, eorum caussis, iisque sanandis, ad caussas maxime physico-mechanicas, evidentes, &rationi sensibusque obvias, sine quibus etiam id, quod praeest nostrae machinae, spirituale principium nihil agere vel operari potest, respicere, &inde demonstrationes &explicationes suorum dogmatum mutuari debere. Siquidem is recte suo fungitur munere, qui caussis morborum continentibus &proximis recte occurrere, &sese opponere didicit, non ad valde remotas, multo minus obscuras, abditas, &incomprehensibiles, quas inter principem anima sibi vindicat locum, attendendo. Et ut haec exemplo illustremus; omnibus obvium est, a graviori quo.