# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 xii

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, xii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/xii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/xii

a natura regionum, locorum, à diversa temporum anni & tempestatum constitutione, prout aere plus vel minus salubri fruuntur, tantas mutationes in corpore humano ratione roboris, sanitatis, morborum, viriumque derivat, & ut ad haec attendant, medicos monet summopere: quin imo ob eandem caussam sapientissimus ille & antiquissimus medicorum ad sanandos longos morbos aeris & locorum mutationem commendat, quod assertum ipsa etiam experientia confirmavit. Vero itaque simillimum est, medicum in doctrina, quae agit de vita, morbis, eorum caussis, iisque sanandis, ad caussas maxime physico-mechanicas, evidentes, & rationi sensibusque obvias, sine quibus etiam id, quod praeest nostrae machinae, spirituale principium nihil agere vel operari potest, respicere, & inde demonstrationes & explicationes suorum dogmatum mutuari debere. Siquidem is recte suo fungitur munere, qui caussis morborum continentibus & proximis recte occurrere, & sese opponere didicit, non ad valde remotas, multo minus obscuras, abditas, & incomprehensibiles, quas inter principem anima sibi vindicat locum, attendendo. Et ut haec exemplo illustremus; omnibus obvium est, a graviori quo.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
