Latin
xiv
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 xiv
Unproofread scanNot analysed yet
Quos inter morbos principem fere epilepsia tuetur locum, cujus origo genesis, &mali sedes ac caussa, ejusque effectus in corpus usque eo valde obscura &perplexa latuit, &quidem, ut puto, eam ob caussam, quod durae matris mechanica structura, &usus ad functiones animales, &quae fiunt in cerebro, &nervorum systemate, nec anatomice nec physice recte cognita perspectaque fuit. Quod videlicet illa, ut VIEVSSENS in Nevrol. L. I. cap. II. &PACCHIONIVS tr. de dura matre, &in epist. ad Doctorem Vesti. Venetum medicum, probe annotarunt ex duplici ferie fibrarum musculoso tendinosarum, obliquo modo sese intersecantium, &decussatim sibi invicem intertextarum composita, musculum sui generis membranaceum constituat, qui dilatatione sua sanguinis introitum in arterias cerebri adjuvat, &qui alter nativa sui constrictione, cerebrum ejusque vasa comprimendo, subtilissimum fluidum, e sanguine secretum, in corticalem ejus substantiam, &ab hac in tubulos nervorum medullares exprimit &propellit, adeo, ut dura sic dicta mater cereillud brum &nervos involvens sit primarium motus progressivi fluidi, quod in nervis est, instrumentum; sicut cor ipsum sanguinis, dum nimirum motu gaudens systaltico &diastaltico sanguinem per totum corpus circumagit.