# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 xiv

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, xiv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/xiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/xiv

Quos inter morbos principem fere epilepsia tuetur locum, cujus origo genesis, & mali sedes ac caussa, ejusque effectus in corpus usque eo valde obscura & perplexa latuit, & quidem, ut puto, eam ob caussam, quod durae matris mechanica structura, & usus ad functiones animales, & quae fiunt in cerebro, & nervorum systemate, nec anatomice nec physice recte cognita perspectaque fuit. Quod videlicet illa, ut VIEVSSENS in Nevrol. L. I. cap. II. & PACCHIONIVS tr. de dura matre, & in epist. ad Doctorem Vesti. Venetum medicum, probe annotarunt ex duplici ferie fibrarum musculoso tendinosarum, obliquo modo sese intersecantium, & decussatim sibi invicem intertextarum composita, musculum sui generis membranaceum constituat, qui dilatatione sua sanguinis introitum in arterias cerebri adjuvat, & qui alter nativa sui constrictione, cerebrum ejusque vasa comprimendo, subtilissimum fluidum, e sanguine secretum, in corticalem ejus substantiam, & ab hac in tubulos nervorum medullares exprimit & propellit, adeo, ut dura sic dicta mater cereillud brum & nervos involvens sit primarium motus progressivi fluidi, quod in nervis est, instrumentum; sicut cor ipsum sanguinis, dum nimirum motu gaudens systaltico & diastaltico sanguinem per totum corpus circumagit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
