Latin
CONSPECTVS CAPITVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 xx
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT I. ETELISIA. Nter tot calamitates &afflictiones, quibus genus huRatio denominationis manum post tristem &miserum lapsum subinde invariae epilefestatur, nulla mihi ferocior, nulla tristior, nulla terpsiae. ribilior videtur, quam universalis illa externarum partium praeter voluntatem concussio, &vehemens agitatio, cum sensuum tam internorum, quam externorum interceptione stipata, quam vocant epilepsiam. Non enim solum sub hoc diro malo corpus variis, iisque indignis plane deformatur modis; sed etiam ipsa mens ac animus e sede sua quasi dimovetur. Hic quoque horribilis aegrotantium aspectus, &insignis symptomatum vehementia caussam quaerentibus offert, cur veteres hunc morbum κατʼ ἐξοχὴν dixerint magnum, Herculeum, Divinum atque sacrum. Dicitur enim magnus atque Herculeus ob suam vehementiam, &quoniam vix superari arte humana potest; Divinus, quasi a Diis in vindictam missus, &opem humanam eludens; &denique facer, quod sacram corporis partem, mentisque, quae sanctissima est, sedem occupat. (Hoffm. Sst. T. v.