# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 xx

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CONSPECTVS CAPITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/xx
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/xx

CAPVT I. ETELISIA. Nter tot calamitates & afflictiones, quibus genus huRatio denominationis manum post tristem & miserum lapsum subinde invariae epilefestatur, nulla mihi ferocior, nulla tristior, nulla terpsiae. ribilior videtur, quam universalis illa externarum partium praeter voluntatem concussio, & vehemens agitatio, cum sensuum tam internorum, quam externorum interceptione stipata, quam vocant epilepsiam. Non enim solum sub hoc diro malo corpus variis, iisque indignis plane deformatur modis; sed etiam ipsa mens ac animus e sede sua quasi dimovetur. Hic quoque horribilis aegrotantium aspectus, & insignis symptomatum vehementia caussam quaerentibus offert, cur veteres hunc morbum κατʼ ἐξοχὴν dixerint magnum, Herculeum, Divinum atque sacrum. Dicitur enim magnus atque Herculeus ob suam vehementiam, & quoniam vix superari arte humana potest; Divinus, quasi a Diis in vindictam missus, & opem humanam eludens; & denique facer, quod sacram corporis partem, mentisque, quae sanctissima est, sedem occupat. (Hoffm. Sst. T. v.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
