Latin
CONSPECTVS CAPITVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 xxv
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hoc est, quod jam olim antiquissimus artis nostrae auctor HIPPOCRATES notavit, dum libro de flatibus §. 21. ita scribis: Sacer morbus sit, cum obstructiones multis modis circa venas contingunt, &sanguinis motus prohibetur, atque alio quidem loco consistit, alio lentius penetrat, alicubi autem citius: qua sane inaequalitate transitus sanguinis per corpus facta, omnigenae inaequalitates per omne contingunt corpus. Quae sane gravissimi Senis sententia ita est comparata, ut nostro tempore, detecto sanguinis circulo, tanquam scientifico totius medicinae principio, ex eo non aptius epilepticus morbus, quoad ortum &caussam evolvi &explicari possit. Quum vero circulus humorum per caput atque cerebrum peculiarem prae reliquis partibus obtineat indolem: haud alienum erit, pauca de illo commemorare, ut ipsi innixa epilepsiae aethiologia eo melius innotescat. Primum enim haud ignorari oportet, quod arteriae, quando caput ingrediuntur, tunicam suam robustiorem deponant; &membrana duntaxat tenui sensu &motu carente dotatae, in intimam corticalem cerebri &cerebelli substantiam distribuantur, ut scilicet spirituosam lympham ad motum edendum aptam &necessariam, quae ad nervos &membranas nervosas defertur, separent; sanguis vero relictus per sinus venosos in dura matre, mediantibus venis jugularibus, ad cor cen motus circularis sontem revehatur.