# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 xxvi

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CONSPECTVS CAPITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/xxvi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/xxvi

Deinde vero, notatu digua est singularis plane durae sic dictae matris structura; quae ex peculiari fibrarum nervearum & muscularium apparatu composita est: quarum hae tam linea recta quam obliqua feruntur, & circa sinus duos laterales magis arcuatae & circulares deprehenduntur; illae vero nerveo carneae instar columnarum ab uno pariete in tribus sinubus majoribus dissectis ad alterum abeunt, ubi cellulae quoque ovales se cundum venarum seriem, quae illos ingrediuntur, dispositae conspiciuntur: quae fibrae non modo impediunt, quo minus ab irruente sanguine sinus plus justo dilatentur; sed & id efficiunt, ut, cum successive sese contrahant, sanguinis progressus ad venas jugulares & cor promtior fiat, & expeditior. Columnarum autem officium est, ut sanguis rediens paullo crassior, & subtili lympha destitutus melius conquassetur: & cellulae denique sunt instar valvularum, quae impediunt, quo minus elapsus cruor regredi atque eadem vasa rurius intrare possit. Haec plane peculiaris & artificiosissima sinuum venosorum fabrica clare satis demonsirat, hos ipsos ad promovendum sanguinis versus cor circulum, eodem ferme systoles ac diastoles motu, haud secus ac arterias vel cordis auriculas omnino gaudere. Praeter hunc singularem sinuum venosorum motum insignis quoque durae matri motus tonicus, seu potius elasticus adscribendus est; qui in omnibus reliquis corporis nostri nerveo muscularibus tunicis & membra nis, quae influxu liquidi nervei & arteriosi animantur, viget. Hujus etenim membranae, quae non solum cerebrum atque cerebellum, verum etiam medullam spinalem, & omnes machinae nostrae nervos tegit, ambit & cingit, motus dilatatorius & constrictorius haud tantum ad sanguinis per caput circuitum, sed quoque meliorem fluidi spirituosi, in nervis undulantis secretionem promovendam, egregium sane confert momentum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
