Latin
CONSPECTVS CAPITVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 xxviii
Unproofread scanNot analysed yet
Nam haec ipsa ejus est indolis, ut tenuissima piae matris arteriosa vascula, &corticalem cerebri substantiam nimis comprimat: unde praeter voluntatis imperium fluidum illud subtilissimum copiosius &majori impetu in cerebrum &nervorum tubulos influit. Quoniam autem dura mater, omnium fere Anatomicorum consensu, radix &principium est omnium membranarum: aliter fieri nequit, quin arctum cum ipsis fovea consensum, qui in mutua inordinatarum motionum communicatione consistit. Quum autem ex hoc auctiore durae matris spasmo, nervi potissimum, qui ad sensoria abeunt, fortiter constringantur, ut omnis fere liquidi tenuissimi influxus intercipiatur: fit inde, ut in perfecta ac completa epilepsia omnes tam interni quam externi sensus cessent. Contra vero, ad organa motoria major atque vehementior fluidi hujus mobilissimi fit impulsio atque influxus: &hinc terribilis illa artuum &musculorum distensio, contractio, succussio &agitatio erit deducenda. Praeterea certo constat, par nervorum octavum, quod &vagum dicunt, ex cerebro ad praecipua interna viscera, partesque nerveas, ad motum &sensum praestandum aptas, ramos suos dispergere: in quos dum fluidum nerveum majori nisu ac vehementiori impetu influit; partes quoque istae sub paroxysmo in motuum praeternaturalium ac violentorum consensum rapiuntur: hinc cor incipit palpitare, arteriae celeri &inaequali cientur (Hoffm. Sst. T. V.) tur motu; respiratio fit suspiriosa cum sibilo salivae fluunt ex ore, vox perit, murmuraque &borborygmi in intestinis sentiuntur. §. XII.