# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 10

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, CONSPECTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/10

Hinc etiam in praxi medica saepenumero licet observare, mensium & haemorrhoidum excretionem non rite succedentem ad nervorum resolutiones quamplurimum conferre; id quod patet ex observatione loc. cit. casu XXV. allegata. Eo certius vero paralytici morbi ab excretionum sanguinearum, actu fluentium, subitanea cohibitione excitari possunt: adeo, ut eos accedentibus sub fluxu menstruorum, haemorrhoidum & lochiorum, gravi terrore, vehementi refrigeratione, & incongruo remediorum adstringentium, repellentium ac opiatorum usu, saepius accersi videas. XVII. Sic purpureus corporis nostri latex sui stagnatione paralyses & apoplexias, plerumque tamen sanguineas & transitorias, successu vero temporis etiam serosas, easque diuturniores producit. Verum has immediate gignit serosa colluvies, majori, quam par est, copia, ad caput congesta, nervorumque principiis incumbens. Hinc si serosae excretiones, sudores critici, transpiratio insensibilis, salivae nimius effluxus, sive qui sponte sit, sive a mercurialibus medicinis provocatur, serosae manationes ex auribus, oculis, naribus, ulcusculis inveteratis, fonticulis, foetor pedum &c. subito coercentur, exsiccantur & reprimuntur: gravissimas oriri paralyses, experientia compertum habemus Hanc ob caussam infantili etiam aetati, cui alias parcunt, insidiari solent affectiones paralyticae: qualem observationem de infante bimulo, ex prohibita transpiratione paralytico legas in cit. CONSVLT. Tom. I. Sect. I. casu XXVI. Ex eodem fundamento diuturnior in locis frigidis humidisque commoratio & obambulatio ad nervorum resolutionem contribuit; quales notatu dignos casus recenset FORESTVS Lib. 10. obs. 8. & 84. sqq. Huc pertinet ea, quam A. N. C. dec. III. anno VII. & VIII ubs. 203. de septuagenario post evanescentem subito surditatem apoplexia lateris dextri correpto allegant, observatio: quae non nisi sero, primum surditatis caussa, dein per metastasin ad medullam dextri lateris devoluto debetur. §. XVIII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
