Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 100-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. 1) Vertigo, quam praesens aetate adhuc junior patitur aeger, duplici nititur caussa: quarum unam suppressae &inter missae sanguinis excretiones; alteram flatulenta &spasmodica hypochondriorum pathemata exhibent. Priorem quod artinet, duplex ea iterum est; siquidem non solum narium haemorrhagia per aetatis rationem cessans; verum etiam venaesectionis, quae succedere debuisset, intermissio accusari merentur. Alteram, quae mali hypochondriaci initia significat, testantur alvus adstrictior, borborygmi &flatulentiae intestinorum, spiratio difficilis, &digestio vitiata. 2) lisdem caussis debetur cataracta incipiens siue spuria, qua aegrotus adffligitur, quamque significant scintillulae ac punctula oculis obversantia. Id vitii genus ex hypochondriaca passione generari novum non est: quum enim ob male constitutum ventriculum chylus generetur crassus &impurus; qualis etiam fit sanguis; &hic majori copia ob inferiorum partium spasmos ad caput compellatur, in oculis stagnet, &dimittat particulas crassiores: hae in aqueum delapsae humorem efficiunt eam sensationem, qua punctula oculis obversari percipitur. Quo ex vitio successu temporis ipsa emergit cataracta.