# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 101

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/101

OBSERVATIO ertigo ex Matrona generosa, sexaginta annorum, temperamenti debilitate sanguineo melancholici, a teneris pro potu plerumque vino, ventriculi. & cibis crudis, coctuque difficilioribus uti solita, permultos variosque morbos toleravit, sed feliciter semper superavit, Post menstruorum cessationem haemorrhoides eruperunt, & per multos annos magno cum sanitatis emolumento fluxerunt. Quarum fluor cum ante triennium sponte fileret; nihil tamen incommodi ad sanitatem inde pullulavit, eo quod venaesectionibus ac scarificationibus moles sanguinis semper imminuta fuit. At elapso anno quum paucis post institutam circa autumnale aequinoctium venaesectionem diebus, ostrearum justo majorem comedit quantitatem: accidit, vt gravi vertigine, praecordiorum anxietate, nausea, & vomendi conatu corriperetur; quae cuncta symptomata, reddita per vomitum multa pituita, protinus conquieverunt. Sed interjectis aliquod mensibus longe vehementior redibat vertigo, extremorum frigore, pectoris oppressione, pulsuque magno & pleno stipata; quae ope clysterum alvum solventium, frictionum, & antispasmodicorum paullo mitigata; venae autem incisione prorsus sublata fuit. Neque tamen minus naulea adfligebat adhuc cum intercurrente levi vertigine; quae dato blando emetico ita debellabatur, ur aegra per aliquod temSed brevis erat valetudo: siquidem circa pus sana videretur. vernale aequinoctium recrudescebat utique vertigo, cum dorsi & ossis sacri gravissimis doloribus; & per aliquot hebdomades aegram lecto affigebant, dones prorumpentes haemorrhoides Circa solstitium autem vehefelicem toti scenae imponerent. mens terror omne revocavit malum; quod abhinc, suppressis plane haemorrhoidibus, inque cassum adhibitis intus Egranis, externe Lauchstadiensibus aquis, nullis expugnari potuit medicinis, quin per intervalla rediret.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
