Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 103-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. 1) Innumeris exemplis &observationibus confirmari potest, quod qui in juventure largis narium haemorrhagiis obnoxii fuerunt, his progrediente aetate cessantibus, arthriticis ac haemorrhoidalibus afficiantur pathematibus. Quibus omnino medelam ferre licet, si vel haemorrhoidum regularis fluor provocari potest; vel convenientes instituantur venaesectiones. Unde etiam noster aegrotans sanus vixit, quam diu fluxerunt haemorrhoides. 2) Quod si vero haec supprimatur excretio; quam vel sola vita otiosa, crassos reddendo humores, &excretionibus ineptos supprimere valet: stagnant succi inimo ventre maximeque ventriculo &intestinis; quae debilitantur exinde, &officio digestionis rite perficiendo minus sunt idones.