Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 106-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Haemorrhoides insignem cum ventriculo &intestinis habere nexum, crebra docet experientia. lis enim impedite fluentibus, vim concoctricem ac peristalticam dictarum partium admodum debilitari, passionemque sic generari hypochondriacam; &vicissim labefactato intestinorum tono haemorrhoides produci symptomaticas; quam plurimis didici exemplis. Idem in praesenti casu contigisse, inque primis ex haemorrhoidum imminuto fluore primas vias vitium contraxisse; vel crebri ructus mucique screatus testantur. Quem vero fugit, ventriculo male habente, omnino generari vertiginem. 2) Sed hujus in hoc casu ratio adhuc ab ipsius sanguinis copia, &ad caput facta congestione accersenda videtur. Scilicet dum siluerunt haemorrhoides; natis in abdomine spasmis, humores copiosius ad caput rapti, distenderunt vasa, compresserunt nervos, turbarunt sufficientem liquidi tenuissimi in eos influxum, &sic produxerunt vertiginem, nervosarumque capitis partium debilitatem. Spasmos inferiorum partium sub paroxysmo significant frigus extremarum partium; quibus remittentibus, coecae adparuerunt haemorrhoides. 3) Febriles commotiones, quae haemorrhoidum antecesserunt fluxum, significant, sanguinem jam crassiorem &ad excretiones minus aptum fuisse. Observamus enim, spasmodicos ac febriles motus omnem fere antecedere haemorrhagiam, eoque vehementiores, quo haec succedit difficilius.