Latin
EPICRISIS CVM CONSILIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 109
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS CVM CONSILIO. Infirmitatem, quae magnos &diuturnos morbos sequitur, aliis gravibus morbis, qui inde prodeunt, obnoxiam esse, &haec historia &multae aliae nobis cognitae manifesto satis confirmant. In ejusmodi diuturnis vitiis ego vix aliis quam diaeteticis remediis usum esse animadverti. Interdixi itaque ex hoc fundamento liberaliorem vini vsum, motum vero &exercitationem corporis ad sudorem usque per vectionem aut equitationem, neque minus abstinentiam a cibis, praesertim mucilaginosis, flatulentis, pinguibus ac victum parvum &extenuantem imperavi, urpote cum ex sanguinis &succorum abundantia plerumque ad imbecillius caput congestio proficiscitur. Et quia ventriculi imbecillitas id vitii valde fovere &augere solet, semper omnino medicum, ea quae concoctionem juvant, proponere oportet; quo nomine elixir meum viscerale, idem quod in notis ad Poterium praescriptum est, principem sibi vindicat locum. Postremo, hanc ceu perpetuam, &,quae meretur notari, observationem subnectere hoc loco volui, idque maxime in gratiam juniorum medicorum: in capitis affectibus, vt in vertigine, auditus difficultate, ubi a sanguinis abundantia ortum traxerint, communia illa adversus ejusmodi morbos commendara cephalica, nervina balsamica, ad quae etiam pertinent balsama apoplectica, &balsamum nostrum sic dictum vitale, nec externe nec interne, nisi cum maxima prudentia exhibenda esse, eo quod majorem motum &orgasmum in humoribus excitando &consequenter stagnationem efficiendo pessimos effectus producant.