# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 109

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS CVM CONSILIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/109

EPICRISIS CVM CONSILIO. Infirmitatem, quae magnos & diuturnos morbos sequitur, aliis gravibus morbis, qui inde prodeunt, obnoxiam esse, & haec historia & multae aliae nobis cognitae manifesto satis confirmant. In ejusmodi diuturnis vitiis ego vix aliis quam diaeteticis remediis usum esse animadverti. Interdixi itaque ex hoc fundamento liberaliorem vini vsum, motum vero & exercitationem corporis ad sudorem usque per vectionem aut equitationem, neque minus abstinentiam a cibis, praesertim mucilaginosis, flatulentis, pinguibus ac victum parvum & extenuantem imperavi, urpote cum ex sanguinis & succorum abundantia plerumque ad imbecillius caput congestio proficiscitur. Et quia ventriculi imbecillitas id vitii valde fovere & augere solet, semper omnino medicum, ea quae concoctionem juvant, proponere oportet; quo nomine elixir meum viscerale, idem quod in notis ad Poterium praescriptum est, principem sibi vindicat locum. Postremo, hanc ceu perpetuam, &, quae meretur notari, observationem subnectere hoc loco volui, idque maxime in gratiam juniorum medicorum: in capitis affectibus, vt in vertigine, auditus difficultate, ubi a sanguinis abundantia ortum traxerint, communia illa adversus ejusmodi morbos commendara cephalica, nervina balsamica, ad quae etiam pertinent balsama apoplectica, & balsamum nostrum sic dictum vitale, nec externe nec interne, nisi cum maxima prudentia exhibenda esse, eo quod majorem motum & orgasmum in humoribus excitando & consequenter stagnationem efficiendo pessimos effectus producant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
