# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 111

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/111

2) Caussa occasionalis, quae hanc vertiginem introduxit, frigus quidem est; sed recte dicitur occasionalis, quoniam in corporibus, quae non jam aliqualem dispositionem fovent, tam gravia non semper excitat mala. Noster autem aegrotans cum partim per crebras animi commotiones, partim etiam multas lucubrationes, & fluidorum crassitiem & solidorum debilitatem sibi contraxisse videtur: ex facili, accedente frigore, in vertiginem potuit incidere. 2) Quod sub paroxysmo vertiginoso oculi moti ac velut convulsi fuerint, id cum vertiginis essentia facile conciliari potest. Nam vertigo dependet a quasi paralytica nervi optici relaxatione; & motus oculi a pari nervorum tertio; seu oculorum motorio: qui omnino convelli potest, altero nervo existente paralytico. CAFVT. IV. GTTASEREA. THESES PATHOLOGICEAE. Rave malum est coecitas, quam Greci ἀμαύρωσιν, Latini guttam serenam, quasi gutta quaedam obturasset nervum Guttae sereopticum dixerunt, & nos per visionem ab influxu fluidi nae descrinervei in neruum opticum prorsus intercepto, ocu-ptio. lis illaesis existentibus, sublatam describimus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
