Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 112
Unproofread scanNot analysed yet
Sub ea, si exterius oculum inspicias, sanus &integer apparet oculus neque in tunicis ipsius, neque in humoribus labes conspicua est ulla, tantum quod pupilla naturali amplior, nigrior, nimiumque dilatata compareat, &ad radiorum luminosorum illapsum rigida spectetur &immobilis: nihilominus visio vel prorsus est abolita, vel saltem facultas restat tenebras a luce discernendi. Distinguit ergo semet hic morbus 1) a vertigine, in qua circumgyrationis sensus, &pedum adest vacillatio, fluidi vero nervei influxus nec prorsus est interceptus, sed saltem imminutus, nec etiam perpetuo talis. Differt etiam 2) a catarracta; nam in hac crystallinus humor opacus cernitur, &pupilla adlucis splendorem coarctatur, in tenebricosis autem locis dilatatur: contra in gutta serena per pupillam pellucidus adparet humor crystallinus, &pupilla, sive sit in lucido, sive obscuro loco, nec contrahitur, nec magis dilatatur, sed permanet immobilis. III. Neque vero eadem semper ratione se noster habet morbus mox enim subito &repente invadit, ut plerumque fit, si ex violentis &externis oritur causis, ut post casum ab alto &gravem capitis percussionem. Vid. HILDANVS Cent. 5. Obs. 7, it. AMATVS LVSITANVS. Cent. 5. Obs. 64. mox successive visio perditur, quod in senibus potissimum hemiplexia vel paralysi affectis, aliisque languidis contingit corporibus: mox associantur capitis dolores, vertigo, somnolentia, tinnitus &susurrus aurium &c mox vero vacat his symptomatibus, solaque coecitate adfligit. Datur quoque gutta serena periodica, quae subito invadens, &per aliquot horas vel dies durans, sponte cessat, sed saepe revertitur, ut fere fit in hypochondriacis, hystericis &parturientibus. Dividitur etiam in perfectam &impersectam; in illa ulla nec visio nec ullum luminis vestigium superest; in hac lumen adhuc a tenebris discerni potest, &videtur ad hanc quoque pertinere dimidiatus visus, cujus peculiarem speciem describit CHR. SIGISM. WOLFFIUS diss. de amaurosi imperfecta 1709. Trajecti habita; ubi quis non nisi truncum inferiorem cum pedibus in homine potuit videre. Quum in gutta serena oculus externe ab omni vitio liber Sectio anaconspiciatur; haud sine ratione colligimus, causam mali non in tomica gutipso oculo, sed nervo potius optico esse quaerendam.