# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 114

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/114

Jam ex anatomica oculi structura notum perspectumque habemus, nervum opticum, simulac osseam oculi orbitam & hanc investiens intus periostium penetravit, atque exterius, quod a dura matre recepit, involucrum ad constituendam sclerotidem deposuit, altero involucro, piae meningis propagine, uveam, processus ciliares, & pupillam efformare, medullari vero substantia tunicam mollem & pulposam, quae retina audit, constituere. Notissimum porro est, retinam picturas objectorum visibilium recipere, illas ad sensorium commune per nervum opticum propagare, tumque visionis ideam in mente excitare. Ad sentienda vero externa objecta opus esse nervosarum partium tensione, quae in legitimo fluidi nervosi influxu consistit, capite jam primo de nervorum resolutionibus fuse demonstravimus. Quum autem in gutta serena adest paralysis nervi optici & per sconsequens tunicae retinae, uveae ac processuum ciliarium: sequitur, has partes nec tensas esse, nec recipere posse radios luminosos, sed pupillam ampliatam & ob relaxatos processus ciliares dilatatam adparere. Nec aliud in oculo cernitur vitium; sed & motus humorum, & musculorum eos moventium optime se habet: propterea quod & vasa succos vehentia & musculi non ab optico, sed aliis nervis, qui non sunt affecti, suas recipiunt propaVI. gines. Causa igitur, quae comprimendo nervos opticos, horum paralysin inducit, haeret vel circa illorum principium, seu thalamos, vel circa eosdem oculorum orbitam ingredientes. Sed haerere etiam potest inrra ipsum nervum opticum, & quidem in vasis sanguineis, quae ejus meditullio latent; & quorum praesentiam non modo recentissimi anatomicorum, verum jam WEPFERVSL. de Cicut. aquatica pag. 127. demonstrarunt. Haec vasa, quae carotidis propagines sunt, ut & alii carotidis rami, orbitam ambientes, si cruore inibi stagnante infarciuntur, premunt distenduntque medullares nervorum canaliculos, simulque lymphae per vasa nervos cingentia reditum impediunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
