# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 116

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/116

guttae serenae, quae cum cephalagia singulis mensibus, deficiente uteri purgatione, adfligebat. 4) Hypochondriacis, hystericis, & qui gravioribus imi ventris torquentur spasmis, quibus scilicet humores ad caput coguntur: unde notabilis est observatio, quam A. N. C. dec. III. anno 3. obs. θ1. recensent de gutta serena, vehementem colicam cum alvi obstructione stipatam excipiente, & hac per clysteres curata, protinus cessante. Quemadmodum vero gutta serena, quae a sola sanguinis stagnatione ortum trahit, est transitoria: ita e contrario haec si diutius obhaeserit, & subjecta pituitosa, cacochymica occupaverit, dimittendo serosam, quae ad nervos incumbit, portionem, diuturniorem & saepius immedicabilem producit morbum. Novum igitur non est, a purpura, scabie, ulceribus, achoribus (vid. A. BEROL. Dec. II. Vol. VI. pag. 28.) intra corpus remeantibus id vitii oboriri; vel infantes imbecilliores, & qui humoribus abundant, eodem infestari; praesertim ubi non bene prodierunt morbilli, vel intestina lumbricis obsidentur. Idem fit post morbos acutos, febres malignas, variolas, phrenitidem; humore videlicet per metastasin ad nervos opticos decumbente. Nonnunquam plethorici vel cacochymici ex fortiori vel purgatione vel vomitione coecitatem sibi contrahunt; sicuti de vomitoriis observavit GULDENKLEE L. I. epist. 20. pag. 498. Cumprimis vero mercurialia inepte, & in corporibus impuris adhibita, lymphae pertinacem stagnationem inferendo, ad hoc malum contribuunt. Hae causae ad repletionis spectant titulum; sub inanitio3) in nimia nis autem voce complector nimias ac immoderatas succorum viprofusione talium profusiones, quas nonnunquam guttam excipere seresuccorum nam, experientia testatur. Praesertim id contingit post effrenas vitalium. haemorrhagias; & speciatim obortam coecitatem observarunt post vomitum cruentum largiorem A N. C. vol. II. obs. 52 post nimiam venaesectionem In gravida ibid. obs. 45. post detractum largiter e vena frontis sanguinem BONETVS L. I. Sect. XVIII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
