# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 117

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-4/117

obs. 2. app. Dum enim humor vitalis exhauritur, collabuntur vasa cerebrum perreptantia, secretio fluidi nervei imminutior sit, & inde vertigo, gutta serens, animi deliquia, aliaque propullulant incommoda. Praesertim vero notari meretur insignis consensus, qui hoc in casu oculos & partes genitales intercedit; siquidem observamus, ex immodica & intempestiva venere saepius oriri coecitatem, quam ego multoties adnotavi & CONS. MED. Sect. III. obs. CIV. p. 422. recensui. Fluidum scilicet lymphaticum seminale cum eo, quod in cerebro secernitur, & per nervos distribuitur, ejusdem ferme indolis est & essentiae; quare quo copiosior illius est excretio, eo parcior hujus secretio. unde partium nervosarum atonia, visus imbecillitas, & ipsa sequi solet coecitas. XI. Gravissimum & pertinacissimum gutta serena est malum; Prognosis sere& imprimis si perfecta, si inveterata fuerit, sique senes & elangui guttae da subjecta occupaverit, nullum medelae relinquit locum, tannae. tum abest, ut graviores tandem apoplectici & paralytici superveniant affectus. Contra malum recens, quod imperfectum est, & in oculorum duntaxat tunicis haerentem agnoscit causam, praesertim in junioribus & robustis subjectis, interdum sanatur. Non minus curationi cedit ea, quae periodica est, & asola sanguinis stagnatione dependet: quae vero paralyticis, aliisque capitis morbis jungitur, periculum portendit vix superabile.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
